FILA aurum deduci (in)

FILA aurum deduci (in)
in FILA aurum deduci
vetuit Aurelian.apud Vopisc. filis enim aureis et subtegmine serico vestes clarae et praetiosae texebantur. Spartian. in Pertinace, Vestis subtegmine serico, filis aureis. Postea vero inventum etiam, ut argentum in fila deduceretur, et filis argenteis vestes contexerentur: quod sub ultimis Impp.apud Graecos multum in usu fuit. Dicta autem istiusmodi texta συρμάτινα sunt a syrmate, h. e. filo angenteo, sic enim vocabant: unde quoties apud Codin.
συρματείνον legitur, argenteis intelligendum est textum filis seu argentatum. Vide Salmas. ad l. et infra in voce Syrmatinum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”